Jump to Navigation

Te Deum laudamus

1. Te Deum laudamus:
    te Dominum confitemur.
    Te aeternum Patrem
    omnis terra veneratur.

2. Tibi omnes Angeli;
     tibi caeli at universae Potestates;
    Tibi Cherubim et Sreaphim
     incessabili voce proclamant:

3. Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus
    Deus Sabaoth.
    Pleni sunt caeli et terra
    maiestatis gloriae tuae.

4. Te gloriosus Apostolorum chorus,
    Te Prophetarum laudabilis numerus,
    Te Martyrum candidatus laudat exercitus.

5. Te per orbem terrarum
    sancta confitetur Ecclesia,
    Patrem immensae maiestatis:
    Venerandum tuum verum
    et unicum Filium;

6. Sanctum quoque
    Paraclitum Spiritum.
    Tu Rex gloriae, Christe.
    Tu patris sempiternus es Filius.

7. Tu ad liberandum suscepturus hominem,
    non horruisti Virginis uterum.
    Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti
    credentibus regna caelorum.

8. Tu ad dexteram Dei sedes,
     in Gloria Patris.
     Iudex crederis esse venturus.

9. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni:
    quos pretioso sanguine redemisti.
    Aeterna fac cum santis tuis gloria numerari.

10. Salvum fac populum tuum,
       Domine, et benedic hereditati tuae.
       Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

11. Per singulos dies benedicimus te;
       Et laudamus Nomen tuum in saeculum,
       et in saeculum saeculi.

12. Dignare, Domine die isto sine peccato nos custodire.
       Miserere nostri domine, miserere nostri.

13. Fiat misericordia tua,
       Domine, super nos,
       quemadmodum sepravimus in te.
       In te, Domine, sepravi:
       non confundar in aeternum.

Kategoria: 


Main menu 2

by Dr. Radut.